Epistulae VI 16 14-16
Sed
ārea
ex
quā
diaeta
adībātur
ita
iam
cinere
mixtīsque
pūmicibus
opplēta
surrēxerat,
ut
sī
longior
in
cubiculō
mora,
exitus
negārētur.
Excitātus
prōcēdit,
sēque
Pompōniānō
cēterīsque
quī
pervigilāverant
reddit.
In commūne
cōnsultant,
intrā
tēcta
subsistant
an
in
apertō
vagentur.
Nam
crēbrīs
vastīsque
tremōribus
tēcta
nūtābant,
et
quasi
ēmōta
sēdibus
suīs
nunc
hūc
nunc
illūc
abīre
aut
referrī
vidēbantur.
Sub
dīō
rūrsus
quamquam
levium
exēsōrumque
pūmicum
cāsus
metuēbātur,
quod
tamen
perīculōrum
collātiō
ēlēgit;
et
apud
illum
quidem
ratiō
ratiōnem,
apud
aliōs
timōrem
timor
vīcit.
Cervīcālia
capitibus
imposita
linteīs
cōnstringunt;
id
mūnīmentum
adversus
incidentia
fuit.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: | |