Epistulae VI 16 1-3

C. PLĪNIUS TACITŌ SUŌ S.
Petis ut tibi avunculī meī exitum scrībam, quō vērius trādere posterīs possīs. Grātiās agō; nam videō mortī eius celebrētur ā immortālem glōriam esse prōpositam. Quamvīs enim pulcherrimārum clāde terrārum, ut populī ut urbēs memorābilī cāsū, quasi semper vīctūrus occiderit, quamvīs ipse plūrima opera et mānsūra condiderit, multum tamen perpetuitātī eius scrīptōrum tuōrum aeternitās addet. Equidem beātōs putō, quibus deōrum mūnere datum est aut facere scrībenda aut scrībere legenda, beātissimōs vērō quibus utrumque. Hōrum in numerō avunculus meus et suīs librīs et tuīs erit. Quō libentius suscipiō, dēposcō etiam quod iniungis.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: