De Bello Gallico VI.20







Quae cīvitātēs commodius suam rem pūblicam administrāre exīstimantur habent lēgibus sānctum, quis quid rē pūblicā ā fīnitimīs rūmōre aut fāmā accēperit, utī ad magistrātum dēferat nēve cum quō aliō commūnicet: quod saepe hominēs temerāriōs atque imperītōs falsīs rūmōribus terrērī et ad facinus impellī et summīs rēbus cōnsilium capere cognitum est. Magistrātūs quae vīsa sunt occultant, quaeque esse ex ūsū iūdicāvērunt multitūdinī prōdunt. rē pūblicā nisi per concilium loquī nōn concēditur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: