Virī
quantās
pecūniās
ab
uxōribus
dōtis
nōmine
accēpērunt
tantās
ex
suīs
bonīs
aestimātiōne
factā
cum
dōtibus
commūnicant.
Huius
omnis
pecūniae
coniūnctim
ratiō
habētur
frūctūsque
servantur:
uter
eōrum
vītā
superārit,
ad
eum
pars
utrīusque
cum
frūctibus
superiōrum
temporum
pervenit.
Virī
in
uxōrēs,
sīcutī
in
līberōs,
vītae
necisque
habent
potestātem;
et
cum
pater
familiae
inlūstriōre
locō
nātus
dēcessit,
eius
propinquī
conveniunt
et,
dē
morte
sī
rēs
in
suspīciōnem
vēnit,
dē
uxōribus
in
servīlem
modum
quaestiōnem
habent
et,
sī
compertum est,
ignī
atque
omnibus
tormentīs
excruciātās
interficiunt.
Fūnera
sunt
prō
cultū
Gallōrum
magnifica
et
sūmptuōsa;
omniaque
quae
vīvīs
cordī
fuisse
arbitrantur
in
ignem
īnferunt,
etiam
animālia;
ac
paulō
suprā
hanc
memoriam
servī
et
clientēs
quōs
ab
eīs
dīlēctōs esse
cōnstābat
iūstīs
fūneribus
cōnfectīs
ūnā
cremābantur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |