Deum
maximē
Mercurium
colunt.
Huius
sunt
plūrima
simulācra,
hunc
omnium
inventōrem
artium
ferunt,
hunc
viārum
atque
itinerum
ducem,
hunc
ad
quaestūs
pecūniae
mercātūrāsque
habēre
vim
maximam
arbitrantur.
Post
hunc
Apollinem
et
Mārtem
et
Iovem
et
Minervam.
Dē
hīs
eandem
ferē
quam
reliquae
gentēs
habent
opīniōnem:
Apollinem
morbōs
dēpellere,
Minervam
operum
atque
artificiōrum
initia
trādere,
Iovem
imperium
caelestium
tenēre,
Mārtem
bella
regere.
Huic,
cum
proeliō
dīmicāre
cōnstituērunt,
ea
quae
bellō
cēperint
plērumque
dēvovent:
quae
superāverint,
animālia
capta
immolant,
reliquāsque
rēs
in
ūnum
locum
cōnferunt.
Multīs
in
cīvitātibus
hārum
rērum
exstructōs
tumulōs
locīs
cōnsecrātīs
cōnspicārī
licet,
neque
saepe
accidit
ut
neglēctā
quispiam
religiōne
aut
capta
apud
sē
occultāre
aut
posita
tollere
audēret,
gravissimumque
eī
reī
supplicium
cum
cruciātū
cōnstitūtum est.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |