De Bello Gallico VI.16







Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur aut prō victimīs hominēs immolant aut immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur; quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur, pūblicēque eiusdem generis habent īnstitūta sacrificia. Aliī immānī magnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur, sed, cum eius generis cōpia dēficit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: