Quibus
ita
est interdictum,
hī
numerō
impiōrum
ac
scelerātōrum
habentur,
hīs
omnēs
dēcēdunt,
aditum
sermōnemque
dēfugiunt,
nē
quid
ex
contāgiōne
incommodī
accipiant,
neque
hīs
petentibus
iūs
redditur,
neque
honōs
ūllus
commūnicātur.
Hīs
autem
omnibus
druidibus
praeest
ūnus,
quī
summam
inter
eōs
habet
auctōritātem.
Hōc
mortuō,
aut
sī
quī
ex
reliquīs
excellit
dignitāte
succēdit,
aut,
sī
sunt
plūrēs
parēs,
suffrāgiō
druidum,
nōn numquam
etiam
armīs
dē
prīncipātū
contendunt.
Hī
certō
annī
tempore
in
fīnibus
Carnūtum,
quae
regiō
tōtīus
Galliae
media
habētur,
cōnsīdunt
in
locō
cōnsecrātō.
Hūc
omnēs
undique
quī
contrōversiās
habent
conveniunt
eōrumque
dēcrētīs
iūdiciīsque
pārent.
Disciplīna
in
Britanniā
reperta
atque
inde
in
Galliam
trānslāta esse
exīstimātur,
et
nunc
quī
dīligentius
eam
rem
cognōscere
volunt
plērumque
illō
discendī
causā
proficīscuntur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |