De Bello Gallico VI.13 1-6







     In omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. Nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. Plērīque, cum aut aere aliēnō aut magnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. Sed hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur: ad hōs magnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, magnōque sunt apud eōs honōre. Nam ferē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, quod est admissum facinus, caedēs facta, hērēditāte, fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt; quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. Haec poena apud eōs est gravissima.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: