Caesar,
cōnsiliō
eius
probātō,
etsī
opīniōne
trium
legiōnum
dēiectus
ad
duās
redierat,
tamen
ūnum
commūnis
salūtis
auxilium
in
celeritāte
pōnēbat.
Venit
magnīs
itineribus
in
Nerviōrum
fīnēs.
Ibi
ex
captīvīs
cognōscit
quae
apud
Cicerōnem
gerantur
quantōque
in
perīculō
rēs
sit.
Tum
cuidam
ex
equitibus
Gallīs
magnīs
praemiīs
persuādet
utī
ad
Cicerōnem
epistolam
dēferat.
Hanc
Graecīs
cōnscrīptam
litterīs
mittit,
nē
interceptā
epistolā
nostra
ab
hostibus
cōnsilia
cognōscantur.
Sī
adīre
nōn
possit,
monet
ut
trāgulam
cum
epistolā
ad
ammentum
dēligātā
intrā
mūnītiōnem
castrōrum
abiciat.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |