Hic
diēs
nostrīs
longē
gravissimus
fuit,
sed
tamen
hunc
habuit
ēventum
ut
eō
diē
maximus
numerus
hostium
vulnerārētur
atque
interficerētur,
ut
sē
sub
ipsō
vāllō
cōnstīpāverant
recessumque
prīmīs
ultimī
nōn
dabant.
Paulum
quidem
intermissā
flammā
et
quōdam
locō
turrī
adāctā
et
contingente
vāllum,
tertiae
cohortis
centuriōnēs
ex
eō
quō
stābant
locō
recessērunt
suōsque
omnēs
remōvērunt;
nūtū
vōcibusque
hostēs,
sī
introīre
vellent,
vocāre
coepērunt:
quōrum
prōgredī
ausus est
nēmō.
Tum
ex
omnī
parte
lapidibus
coiectīs
dēturbātī,
turrisque
succēnsa est.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |