De Bello Gallico V.43 1-4







Septimō oppugnātiōnis diē maximō coortō ventō ferventēs fūsilī ex argillā glandēs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae, iacere coepērunt. Hae celeriter ignem comprehendērunt et ventī magnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. Hostēs maximō clāmōre, sīcutī partā iam atque explōrātā victōriā, turrēs testūdinēsque agere et scālīs vāllum ascendere coepērunt. At tanta mīlitum virtūs atque ea praesentia animī fuit ut, cum ubīque flammā torrērentur maximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnēs fortūnās cōnflagrāre intellegerent, nōn modo dēmigrandī causā vāllō dēcēderet nēmō sed paene respiceret quidem quisquam, ac tum omnēs ācerrimē fortissimēque pugnārent.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: