Tunc
ducēs
prīncipēsque
Nerviōrum
quī
aliquem
sermōnis
aditum
causamque
amīcitiae
cum
Cicerōne
habēbant
colloquī
sēsē
velle
dīcunt.
Factā
potestāte
eadem
quae
Ambiorīx
cum
Titūriō
ēgerat
commemorant:
omnem
esse
in
armīs
Galliam;
Germānōs
Rhēnum
trānsīsse;
Caesaris
reliquōrumque
hīberna
oppugnārī.
Addunt
etiam
dē
Sabīnī
morte;
Ambiorīgem
ostentant
fideī
faciendae
causā.
Errāre
eōs
dīcunt,
sī
quicquam
ab
eīs
praesidī
spērent
quī
suīs
rēbus
diffīdant;
sēsē
tamen
hōc
esse
in
Cicerōnem
populumque
Rōmānum
animō
ut
nihil
nisi
hīberna
recūsent
atque
hanc
inveterāscere
cōnsuētūdinem
nōlint:
licēre
illīs
incolumibus
per
sē
ex
hībernīs
discēdere
et
quāscumque
in
partēs
velint
sine
metū
proficīscī.
Cicerō
ad
haec
ūnum
modo
respondit:
nōn
esse
cōnsuētūdinem
populī
Rōmānī
accipere
ab
hoste
armātō
condiciōnem:
sī
ab
armīs
discēdere
velint,
sē
adiūtōre
ūtantur
lēgātōsque
ad
Caesarem
mittant;
spērāre
prō
eius
iūstitiā,
quae
petierint
impetrātūrōs.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |