De Bello Gallico V.39







Itaque cōnfestim dīmissīs nūntiīs ad Ceutronēs, Grudiōs, Levācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub eōrum imperiō sunt, quam maximās manūs possunt cōgunt et dē imprōvīsō ad Cicerōnis hīberna advolant, nōndum ad eum fāmā Titūrī morte perlātā. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nōn nūllī mīlitēs, quī lignātiōnis mūnītiōnisque causā in silvās discessissent, repentīnō equitum adventū interciperentur. Eīs circumventīs, magnā manū Eburōnēs, Nerviī, Aduātucī atque hōrum omnium sociī et clientēs legiōnem oppugnāre incipiunt. Nostrī celeriter ad arma concurrunt, vāllum cōnscendunt. Aegrē is diēs sustentātur, quod omnem spem hostēs in celeritāte pōnēbant atque hanc adeptī victōriam in perpetuum fore victōrēs cōnfīdēbant.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: