De Bello Gallico V.38







Hāc victōriā sublātus Ambiorīx statim cum equitātū in Aduātucōs, quī erant eius rēgnō fīnitimī, proficīscitur; neque noctem neque diem intermittit peditātumque sēsē subsequī iubet. dēmōnstrātā Aduātucīsque concitātīs, posterō diē in Nerviōs pervenit hortāturque suī in perpetuum līberandī atque ulcīscendī Rōmānōs prō eīs quās accēperint iniūriīs occāsiōnem dīmittant; interfectōs esse lēgātōs duōs magnamque partem exercitūs interīsse dēmōnstrat; nihil esse negōtī subitō oppressam legiōnem quae cum Cicerōne hiemet interficī; ad eam rem profitētur adiūtōrem. Facile hāc ōrātiōne Nerviīs persuādet.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: