De Bello Gallico V.36







Hīs rēbus permōtus Q. Titūrius, cum procul Ambiorīgem suōs cohortantem cōnspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogātum ut sibi mīlitibusque parcat. Ille appellātus respondit: velit cum colloquī, licēre; spērāre ā multitūdine impetrārī posse, quod ad mīlitum salūtem pertineat; ipsī vērō nihil nocitum īrī, inque eam rem suam fidem interpōnere. Ille cum Cottā sauciō commūnicat, videātur, pugnā ut excēdant et cum Ambiorīge ūnā colloquantur: spērāre ab suā ac mīlitum salūte impetrārī posse. Cotta ad armātum hostem itūrum negat atque in persevērat.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: