Tamen
tot
incommodīs
cōnflīctātī,
multīs
vulneribus
acceptīs
resistēbant
et
magnā
parte
diēī
cōnsūmptā,
cum
ā
prīmā
lūce
ad
hōram
octāvam
pugnārētur,
nihil
quod
ipsīs
esset
indignum
committēbant.
Tum
T.
Balventiō,
quī
superiōre
annō
prīmum
pīlum
dūxerat,
virō
fortī
et
magnae
auctōritātis,
utrumque
femur
trāgulā
trāicitur;
Q.
Lūcānius
eiusdem
ōrdinis,
fortissimē
pugnāns,
dum
circumventō
fīliō
subvenit,
interficitur:
L.
Cotta
lēgātus
omnēs
cohortēs
ōrdinēsque
adhortāns
in
adversum
ōs
fundā
vulnerātur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |