De Bello Gallico V.34







At barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. Nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiāre iussērunt, quis ab locō discēderet, illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent: proinde omnia in victōriā posita exīstimārent. Erant et virtūte et numerō pugnandī parēs. Nostrī, tametsī ab duce et ā fortūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab parte magnus numerus hostium cadēbat. Quā animadversā, Ambiorīx prōnūntiārī iubet ut procul tēla coiciant neu propius accēdant et quam in partem Rōmānī impetum fēcerint cēdant: levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse: rūrsus ad signa recipientēs īnsequantur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: