De Bello Gallico V.33 4-5







Quod cōnsilium etsī in eiusmodī cāsū reprehendendum nōn est, tamen incommodē accidit: nam et nostrīs mīlitibus spem minuit et hostēs ad pugnam alācriōrēs effēcit, quod nōn sine summō timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. Praetereā accidit, quod fierī necesse erat, ut vulgō mīlitēs ab signīs discēderent, quae quisque eōrum cārissima habēret ab impedīmentīs petere atque arripere properāret, clāmōre et flētū omnia complērentur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: