De Bello Gallico V.33 1-3







Tum dēmum Titūrius, quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia dēficere vidērentur; quod plērumque eīs accidere cōnsuēvit quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur. At Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in commūnī salūtī dēerat et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pugnā mīlitis officia praestābat. Cum propter longitūdinem agminis minus facile omnia per obīre et quid quōque locō faciendum esset prōvidēre possent, iussērunt prōnūntiāre ut impedīmenta relinquerent atque in orbem cōnsisterent.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: