De Bello Gallico V.31







Cōnsurgitur ex cōnsiliō; comprehendunt utrumque et ōrant suā dissēnsiōne et pertināciā rem in summum perīculum dēdūcant: facilem esse rem, seu maneant, seu proficīscantur, modo ūnum omnēs sentiant ac probent; contrā in dissēnsiōne nūllam salūtem perspicere. Rēs disputātiōne ad mediam noctem perdūcitur. Tandem dat Cotta permōtus manūs: superat sententia Sabīnī. Prōnūntiātur prīmā lūce itūrōs. Cōnsūmitur vigiliīs reliqua pars noctis, cum sua quisque mīles circumspiceret, quid cum portāre posset, quid ex īnstrūmentō hībernōrum relinquere cōgerētur. Omnia excōgitantur, quārē nec sine perīculō maneātur et languōre mīlitum et vigiliīs perīculum augeātur. Prīmā lūce sīc ex castrīs proficīscuntur ut quibus esset persuāsum nōn ab hoste sed ab homine amīcissimō Ambiorīge cōnsilium datum, longissimō agmine maximīsque impedīmentīs.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: