Contrā
ea
Titūrius
sērō
factūrōs
clāmitābat,
cum
maiōrēs
manūs
hostium
adiūnctīs
Germānīs
convēnissent
aut
cum
aliquid
calamitātis
in
proximīs
hībernīs
esset acceptum.
Brevem
cōnsulendī
esse
occāsiōnem.
Caesarem
arbitrārī
profectum
in
Italiam;
neque
aliter
Carnūtēs
interficiendī
Tasgetī
cōnsilium
fuisse
captūrōs
neque
Eburōnēs,
sī
ille
adesset,
tantā
contemptiōne
nostrī
ad
castra
ventūrōs esse.
Nōn
hostem
auctōrem
sed
rem
spectāre:
subesse
Rhēnum;
magnō
esse
Germānīs
dolōrī
Ariovistī
mortem
et
superiōrēs
nostrās
victōriās;
ārdēre
Galliam
tot
contumēliīs
acceptīs
sub
populī
Rōmānī
imperium
redāctam,
superiōre
glōriā
reī
mīlitāris
exstīnctā.
Postrēmō
quis
hoc
sibi
persuādēret,
sine
certā
rē
Ambiorīgem
ad
eiusmodī
cōnsilium
dēscendisse?
Suam
sententiam
in
utramque
partem
esse
tūtam:
sī
nihil
esset
dūrius,
nūllō
cum
perīculō
ad
proximam
legiōnem
perventūrōs:
sī
Gallia
omnis
cum
Germānīs
cōnsentīret,
ūnam
esse
in
celeritāte
positam
salūtem.
Cottae
quidem
atque
eōrum
quī
dissentīrent
cōnsilium
quem
habēre
exitum,
in
quō
sī
praesēns
perīculum
nōn,
at
certē
longinquā
obsidiōne
famēs
esset
timenda?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |