De Bello Gallico V.28







     Arpīnēius et Iūnius quae audiērunt ad lēgātōs dēferunt. Illī repentīnā perturbātī, etsī ab hoste ea dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant, maximēque hāc permovēbantur, quod cīvitātem ignōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum. Itaque ad cōnsilium rem dēferunt magnaque inter eōs exsistit contrōversia. L. Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temere agendum neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum exīstimābant; quantāsvīs magnās etiam cōpiās Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant: rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ultrō vulneribus inlātīs fortissimē sustinuerint; frūmentāriā nōn premī; intereā et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra subsidia; postrēmō quid esset levius aut turpius quam auctōre hoste summīs rēbus capere cōnsilium?


Latin:
Dictionary:
English:
Note: