Sed
esse
Galliae
commūne
cōnsilium:
omnibus
hībernīs
Caesaris
oppugnandīs
hunc
esse dictum
diem,
nē
qua
legiō
alterae
legiōnī
subsidiō
venīre
posset.
Nōn
facile
Gallōs
Gallīs
negāre
potuisse,
praesertim
cum
dē
reciperandā
commūnī
lībertāte
cōnsilium
initum
vidērētur.
Quibus
quoniam
prō
pietāte
satisfēcerit,
habēre
nunc
sē
ratiōnem
officī
prō
beneficiīs
Caesaris:
monēre,
ōrāre
Titūrium
prō
hospitiō,
ut
suae
ac
mīlitum
salūtī
cōnsulat.
Magnam
manum
Germānōrum
conductam
Rhēnum
trānsīsse:
hanc
adfore
bīduō.
Ipsōrum
esse
cōnsilium,
velintne
prius quam
fīnitimī
sentiant
ēductōs
ex
hībernīs
mīlitēs
aut
ad
Cicerōnem
aut
ad
Labiēnum
dēdūcere,
quōrum
alter
mīlia
passuum
circiter
quīnquāgintā,
alter
paulō
amplius
ab
eīs
absit.
Illud
sē
pollicērī
et
iūre iūrandō
cōnfīrmāre,
tūtum
iter
per
fīnēs
datūrum.
Quod
cum
faciat,
et
cīvitātī
sēsē
cōnsulere,
quod
hībernīs
levētur,
et
Caesarī
prō
eius
meritīs
grātiam
referre.
Hāc
ōrātiōne
habitā
discēdit
Ambiorīx.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |