De Bello Gallico V.27 1-4







     Mittitur ad eōs colloquendī causā C. Arpīnēius, eques Rōmānus, familiāris Q. Titūrī, et Q. Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorīgem ventitāre cōnsuērat; apud quōs Ambiorīx ad hunc modum locūtus est: sēsē prō Caesaris in beneficiīs plūrimum cōnfitērī dēbēre, quod eius operā stīpendiō līberātus esset quod Aduātucīs fīnitimīs suīs pendere cōnsuēsset, quodque et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remissī essent, quōs Aduātucī obsidum numerō missōs apud in servitūte et catēnīs tenuissent; neque id quod fēcerit oppugnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse sed coāctū cīvitātis, suaque esse eiusmodī imperia ut nōn minus habēret iūris in multitūdō quam ipse in multitūdinem. Cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit. Id facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: