De Bello Gallico V.26







      Diēbus circiter quīndecim quibus in hīberna ventum est initium repentīnī tumultūs ac dēfectiōnis ortum est ab Ambiorīge et Catuvolcō; quī, cum ad fīnēs rēgnī suī Sabīnō Cottaeque praestō fuissent frūmentumque in hīberna comportāvissent, Indutiomārī Trēverī nūntiīs impulsī suōs concitāvērunt subitōque oppressīs lignātōribus magnā manū ad castra oppugnātum vēnērunt. Cum celeriter nostrī arma cēpissent vāllumque ascendissent atque ūnā ex parte Hispānīs equitibus ēmissīs equestrī proeliō superiōrēs fuissent, dēspērātā hostēs suōs ab oppugnātiōne redūxērunt. Tum suō mōre conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs ad colloquium prōdīret: habēre sēsē quae commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: