Erat
in
Carnūtibus
summō
locō
nātus
Tasgetius,
cuius
maiōrēs
in
suā
cīvitāte
rēgnum
obtinuerant.
Huic
Caesar
prō
eius
virtūte
atque
in
sē
benevolentiā,
quod
in
omnibus
bellīs
singulārī
eius
operā
fuerat ūsus,
maiōrum
locum
restituerat.
Tertium
iam
hunc
annum
rēgnantem
inimīcīs
iam
multīs
palam
ex
cīvitāte
et
eīs
auctōribus,
eum
interfēcērunt.
Dēfertur
ea
rēs
ad
Caesarem.
Ille
veritus,
quod
ad
plūrēs
pertinēbat,
nē
cīvitās
eōrum
impulsū
dēficeret,
L.
Plancum
cum
legiōne
ex
Belgiō
celeriter
in
Carnūtēs
proficīscī
iubet
ibique
hiemāre,
quōrumque
operā
cognōverat
Tasgetium
interfectum,
hōs
comprehēnsōs
ad
sē
mittere.
Interim
ab
omnibus
lēgātīs
quaestōribusque
quibus
legiōnēs
trādiderat
certior
factus est
in
hīberna
perventum
locumque
hībernīs
esse mūnītum.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |