De Bello Gallico IV.34







     Quibus rēbus perturbātīs nostrīs novitāte pugnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque eius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī ex timōre recēpērunt. Quō factō, ad lacessendum et ad committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō locō continuit et, brevī tempore intermissō, in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pugnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter magnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: