Cum
paulō
longius
ā
castrīs
prōcessisset,
suōs
ab
hostibus
premī
atque
aegrē
sustinēre
et
cōnfertā
legiōne
ex
omnibus
partibus
tēla
coicī
animadvertit.
Nam
quod
omnī
ex
reliquīs
partibus
dēmessō
frūmentō
pars
ūna
erat
reliqua,
suspicātī
hostēs
hūc
nostrōs
esse ventūrōs
noctū
in
silvīs
dēlituerant;
tum
dispersōs,
dēpositīs
armīs
in
metendō
occupātōs
subitō
adortī,
paucīs
interfectīs
reliquōs
incertīs
ōrdinibus
perturbāverant,
simul
equitātū
atque
essedīs
circumdederant.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |