At
Caesar,
etsī
nōndum
eōrum
cōnsilia
cognōverat,
tamen
et
ex
ēventū
nāvium
suārum
et
ex
eō
quod
obsidēs
dare
intermīserant
fore
id
quod
accidit
suspicābātur.
Itaque
ad
omnēs
cāsūs
subsidia
comparābat.
Nam
et
frūmentum
ex
agrīs
cotīdiē
in
castra
cōnferēbat
et,
quae
gravissimē
adflīctae erant
nāvēs,
eārum
māteriā
atque
aere
ad
reliquās
reficiendās
ūtēbātur
et
quae
ad
eās
rēs
erant
ūsuī
ex
continentī
comportārī
iubēbat.
Itaque,
cum
summō
studiō
ā
mīlitibus
administrārētur,
XII
nāvibus
āmissīs,
reliquīs
ut
nāvigārī
commodē
posset
effēcit.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |