De Bello Gallico IV.30







     Quibus rēbus cognitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter collocūtī, cum equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs dēesse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cognōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod eīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. Itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, paulātim ex castrīs discēdere ac suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: