Eādem
nocte
accidit
ut
esset
lūna
plēna,
quī
diēs
maritimōs
aestūs
maximōs
in
Ōceanō
efficere
cōnsuēvit,
nostrīsque
id
erat
incognitum.
Ita
ūnō
tempore
et
longās
nāvēs,
quibus
Caesar
exercitum
trānsportandum
cūrāverat
quāsque
in
āridum
subdūxerat,
aestus
complēverat
et
onerāriās,
quae
ad
ancorās
erant dēligātae,
tempestās
adflīctābat,
neque
ūlla
nostrīs
facultās
aut
administrandī
aut
auxiliandī
dabātur.
Complūribus
nāvibus
frāctīs,
reliquae
cum
essent
fūnibus,
ancorīs,
reliquīsque
armāmentīs
āmissīs
ad
nāvigandum
inūtilēs,
magna,
id
quod
necesse
erat
accidere,
tōtīus
exercitūs
perturbātiō
facta est.
Neque
enim
nāvēs
erant
aliae
quibus
reportārī
possent,
et
omnia
dēerant
quae
ad
reficiendās
nāvēs
erant
ūsuī
et,
quod
omnibus
cōnstābat
hiemāre
in
Galliā
oportēre,
frūmentum
hīs
in
locīs
in
hiemem
prōvīsum
nōn
erat.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |