Hīs
rēbus
pāce
cōnfīrmātā,
post
diem
quārtum
quam
est
in
Britanniam
ventum
nāvēs
XVIII,
dē
quibus
suprā
dēmōnstrātum est,
quae
equitēs
sustulerant,
ex
superiōre
portū
lēnī
ventō
solvērunt.
Quae
cum
appropinquārent
Britanniae
et
ex
castrīs
vidērentur,
tanta
tempestās
subitō
coorta est
ut
nūlla
eārum
cursum
tenēre
posset,
sed
aliae
eōdem
unde
erant profectae
referrentur,
aliae
ad
īnferiōrem
partem
īnsulae,
quae
est
propius
sōlis
occāsum,
magnō
suī
cum
perīculō
dēicerentur;
quae
tamen,
ancorīs
iactīs,
cum
flūctibus
complērentur,
necessāriō
adversā
nocte
in
altum
prōvectae,
continentem
petiērunt.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |