De Bello Gallico IV.27 1-4







     Hostēs proeliō superātī, simul atque ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset sēsē factūrōs pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebas vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coiēcerant: tum proeliō factō remīsērunt. In petendā pāce eius reī culpam in multitūdinem coiēcērunt et propter imprūdentiam ut ignōscerētur petīvērunt.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: