Pugnātum est
ab
utrīsque
ācriter.
Nostrī
tamen,
quod
neque
ōrdinēs
servāre
neque
fīrmiter
īnsistere
neque
signa
subsequī
poterant
atque
alius
aliā
ex
nāvī
quibuscumque
signīs
occurrerat
sē
aggregābat,
magnopere
perturbābantur;
hostēs
vērō,
nōtīs
omnibus
vadīs,
ubi
ex
lītore
aliquōs
singulārēs
ex
nāvī
ēgredientēs
cōnspexerant,
incitātīs
equīs
impedītōs
adoriēbantur,
plūrēs
paucōs
circumsistēbant,
aliī
ab
latere
apertō
in
ūniversōs
tēla
coiciēbant.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |