At
barbarī,
cōnsiliō
Rōmānōrum
cognitō
praemissō
equitātū
et
essedāriīs,
quō
plērumque
genere
in
proeliīs
ūtī
cōnsuērunt,
reliquīs
cōpiīs
subsecūtī
nostrōs
nāvibus
ēgredī
prohibēbant.
Erat
ob
hās
causās
summa
difficultās,
quod
nāvēs
propter
magnitūdinem
nisi
in
altō
cōnstituī
nōn
poterant,
mīlitibus
autem,
ignōtīs
locīs,
impedītīs
manibus,
magnō
et
gravī
onere
armōrum
oppressīs,
simul
et
dē
nāvibus
dēsiliendum
et
in
flūctibus
cōnsistendum
et
cum
hostibus
erat
pugnandum,
cum
illī
aut
ex
āridō
aut
paulum
in
aquam
prōgressī,
omnibus
membrīs
expedītīs,
nōtissimīs
locīs,
audācter
tēla
coicerent
et
equōs
īnsuēfactōs
incitārent.
Quibus
rēbus
nostrī
perterritī
atque
huius
omnīnō
generis
pugnae
imperītī,
nōn
eādem
alācritāte
ac
studiō
quō
in
pedestribus
ūtī
proeliīs
cōnsuērant
ūtēbantur.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |