De Bello Gallico I.7 4-5







Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque eius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem ad dēlīberandum sūmptūrum: quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: