Caesarī
cum
id
nūntiātum esset,
eōs
per
prōvinciam
nostram
iter
facere
cōnārī,
mātūrat
ab
urbe
proficīscī,
et
quam
maximīs
potest
itineribus
in
Galliam
ulteriōrem
contendit,
et
ad
Genavam
pervenit.
Prōvinciae
tōtī
quam
maximum
potest
mīlitum
numerum
imperat
(erat
omnīnō
in
Galliā
ulteriōre
legiō
ūna),
pontem
quī
erat
ad
Genavam
iubet
rescindī.
Ubi
dē
eius
adventū
Helvētiī
certiōrēs
factī sunt,
lēgātōs
ad
eum
mittunt
nōbilissimōs
cīvitātis,
cuius
lēgātiōnis
Nammeius
et
Verucloetius
prīncipem
locum
obtinēbant,
quī
dīcerent
sibi
esse
in
animō
sine
ūllō
maleficiō
iter
per
prōvinciam
facere,
proptereā quod
aliud
iter
habērent
nūllum:
rogāre
ut
eius
voluntāte
id
sibi
facere
liceat.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |