De Bello Gallico I.6 1-2







     Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: