De Bello Gallico I.5







     Post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubi iam ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod cum portātūrī erant, combūrunt, ut, domum reditiōnis spē sublātā, parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauricīs et Tulingīs et Latovīcīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exustīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Noreiamque oppugnārant, receptōs ad sociōs sibi ascīscunt.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: