Hīs
rēbus
adductī
et
auctōritāte
Orgetorīgis
permōtī,
cōnstituērunt
ea
quae
ad
proficīscendum
pertinērent
comparāre,
iūmentōrum
et
carrōrum
quam
maximum
numerum
coemere,
sēmentēs
quam
maximās
facere
ut
in
itinere
cōpia
frūmentī
suppeteret,
cum
proximīs
cīvitātibus
pācem
et
amīcitiam
cōnfīrmāre.
Ad
eās
rēs
cōnficiendās
biennium
sibi
satis
esse
dūxērunt;
in
tertium
annum
profectiōnem
lēge
cōnfīrmant.
Ad
eās
rēs
cōnficiendās
Orgetorīx
dēligitur.
Is
sibi
lēgātiōnem
ad
cīvitātēs
suscēpit.
In
eō
itinere
persuādet
Casticō
Catamantāloedis
fīliō
Sēquanō,
cuius
pater
rēgnum
in
Sēquanīs
multōs
annōs
obtinuerat
et
ā
senātū
populī
Rōmānī
amīcus
appellātus erat,
ut
rēgnum
in
cīvitāte
suā
occupāret
quod
pater
ante
habuerat;
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |