Confessiones 1.14.23







Cūr ergō Graecam etiam grammaticam ōderam tālia cantantem? Nam et Homērus perītus texere tālēs fābellās et dulcissimē vānus est, mihi tamen amārus erat puerō. Crēdō etiam Graecīs puerīs Vergilius ita sit, cum eum sīc discere cōguntur ut ego illum. Vidēlicet difficultās, difficultās omnīnō ēdiscendae linguae peregrīnae, quasi felle aspergēbat omnēs suāvitātēs Graecās fābulōsārum nārrātiōnum. Nūlla enim verba illa nōveram, et saevīs terrōribus ac poenīs ut nōssem īnstābātur mihi vehementer. Nam et Latīna aliquandō īnfāns utīque nūlla nōveram, et tamen advertendō didicī sine ūllō metū atque cruciātū, inter etiam blandīmenta nūtrīcum et ioca adrīdentium et laetitiās adlūdentium. Didicī vērō illa sine poenālī onere urgentium. Hinc satis ēlūcet maiōrem habēre vim ad discenda ista līberam cūriōsitātem quam meticulōsam necessitātem.

Latin:
Dictionary:
English:
Note: