Catullus 84






Chommoda dīcēbat, quandō commoda vellet
     dīcere, et īnsidiās Arrius hīnsidiās,
et tum mīrificē spērābat esse locūtum,
     cum quantum poterat dīxerat hīnsidiās.
Crēdō, sīc māter, sīc līber avunculus eius,
     sīc māternus avus dīxerat atque avia.
Hōc missō in Syriam requiērant omnibus aurēs:
     audībant eadem haec lēniter et leviter,
nec sibi postillā metuēbant tālia verba,
     cum subitō affertur nūntius horribilis,
Īoniōs flūctūs, postquam illūc Arrius īsset,
     iam nōn Īoniōs esse sed Hīoniōs.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: