Catullus 83






Lesbia praesente virō mala plūrima dīcit;
     haec illī fatuō maxima laetitia est.
Mūle, nihil sentīs? nostrī oblīta tacēret,
     sāna esset: nunc quod gannit et obloquitur,
nōn sōlum meminit, sed, quae multō ācrior est rēs,
     īrāta est. Hoc est, ūritur et loquitur.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: