Marrūcīne
Asinī,
manū
sinistrā
nōn
bellē
ūteris:
in
iocō
atque
vīnō
tollis
lintea
neglegentiōrum.
Hoc
salsum
esse
putās?
Fugit
tē,
inepte;
quamvīs
sordida
rēs
et
invenusta
est.
Nōn
crēdis
mihi?
Crēde
Polliōnī
frātrī,
quī
tua
fūrta
vel
talentō
mūtārī
velit:
est
enim
lepōrum
differtus
puer
ac
facētiārum.
Quārē
aut
hendecasyllabōs
trecentōs
exspectā,
aut
mihi
linteum
remitte,
quod
mē
nōn
movet
aestimātiōne,
vērum
est
mnēmosynum
meī
sodālis.
Nam
sūdāria
Saetaba
ex
Hibērīs
mīsērunt
mihi
mūnerī
Fabullus
et
Vērānius;
haec
amem
necesse
est
ut
Vērāniolum
meum
et
Fabullum.
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |