Catullus 101






Multās per gentēs et multa per aequora vectus
     adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās,
ut postrēmō dōnārem mūnere mortis
     et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortūna mihī tētē abstulit ipsum,
     heu miser indignē frāter adēmpte mihi.
Nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum
     trādita sunt trīstī mūnere ad īnferiās,
accipe frāternō multum mānantia flētū,
     atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: