Catullus 10 14-23






"At certē tamen," inquiunt "quod illīc
nātum dīcitur esse, comparāstī
ad lectīcam hominēs." Ego, ut puellae
ūnum facerem beātiōrem,
"Nōn" inquam, "mihi tam fuit malignē,
ut, prōvincia quod mala incidisset,
nōn possem octō hominēs parāre rēctōs."
At nūllus erat nec hīc neque illīc,
frāctum quī veteris pedem grabātī
in collō sibi collocāre posset.


Latin:
Dictionary:
English:
Note: