Vārus
mē
meus
ad
suōs
amōrēs
vīsum
dūxerat
ē
forō
ōtiōsum,
scortillum,
ut
mihi
tum
repente
vīsum est,
nōn
sānē
illepidum
neque
invenustum.
Hūc
ut
vēnimus,
incidēre
nōbīs
sermōnēs
variī:
in
quibus,
quid
esset
iam
Bīthȳnia
quō
modō
sē
habēret;
et
quōnam
mihi
prōfuisset
aere.
Respondī,
id
quod
erat,
nihil
neque
ipsīs
nec
praetōribus
esse
nec
cohortī,
cūr
quisquam
caput
ūnctius
referret,
praesertim
quibus
esset
irrumātor
praetor,
nec
faceret
pilī
cohortem.
| Latin: | |
| Dictionary: | |
| English: | |
| Note: |