Amores I.9 35-46






Hector ab Andromachēs complexibus ībat ad arma,
     et, galeam capitī quae daret, uxor erat;
summa ducum, Atridēs, vīsā Priamēide, fertur
     Maenadis effūsīs obstipuisse comīs;
Mārs quoque dēprēnsus fabrīlia vincula sēnsit—
     nōtior in caelō fābula nūlla fuit!
Ipse ego sēgnis eram discīnctaque in ōtia nātus;
     mollierant animōs lectus et umbra meōs.
Impulit ignāvum fōrmōsae cūra puellae
     iussit et in castrīs aera merēre suīs:
inde vidēs agilem nocturnaque bella gerentem.
     Quī nōlet fierī dēsidiōsus, amet!


Latin:
Dictionary:
English:
Note: