Arma
gravī
numerō
violentaque
bella
parābam
ēdere,
māteriā
conveniente
modīs.
Pār
erat
īnferior
versus;
rīsisse
Cupīdō
dīcitur
atque
ūnum
surripuisse
pedem.
"Quis
tibi,
saeve
puer,
dedit
hoc
in
carmina
iūris?
Pīeridum
vātēs,
nōn
tua,
turba
sumus!
Quid,
sī
praeripiat
flāvae
Venus
arma
Minervae,
ventilet
accēnsās
flāva
Minerva
facēs?
Quis
probet
in
silvīs
Cererem
rēgnāre
iugōsīs,
lēge
pharetrātae
virginis
arva
colī?
Crīnibus
īnsignem
quis
acūtā
cuspide
Phoebum
īnstruat,
Āoniam
Mārte
movente
lyram?
Sunt
tibi
magna,
puer,
nimiumque
potentia
rēgna—
cūr
opus
affectās,
ambitiōse,
novum?
An
quod
ubīque
tuum
est?
Tua
sunt
Helicōnia
tempē?
Vix
etiam
Phoebō
iam
lyra
tūta
sua
est?
Latin: | |
Dictionary: | |
English: | |
Note: |