Aeneid XI 544-556







Ipse sinū prae portāns iuga longa petēbat
sōlōrum nemorum: tēla undique saeva premēbant
et circumfūsō volitābant mīlite Volscī.
Ecce fugae mediō summīs Amasēnus abundāns
spūmābat rīpīs, tantus nūbibus imber
rūperat. Ille innāre parāns īnfantis amōre
tardātur cārōque onerī timet. Omnia cum
versantī subitō vix haec sententia sēdit:
tēlum immāne manū validā quod forte gerēbat
bellātor, solidum nōdīs et rōbore coctō,
huic nātam librō et silvestrī sūbere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
quam dextrā ingentī lībrāns ita ad aethera fātur:


Latin:
Dictionary:
English:
Note: